HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 41: De generatione Sem

#Gen. II#cap. III#Gen. II

Sem centum annorum erat, quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. Repugnare huic videtur quod dictum est supra, quingentesimo anno Noe natum Sem, et sexcentesimo inundasse diluvium. Ergo post diluvium centenarius erat Sem, et biennio post, centum et duorum annorum. Sed mos est sacrae Scripturae, saepe limites numerorum ponere, paucis annis, si superfuerint, tacitis. Potest ergo dici quod Sem centum annorum erat, et duorum, sed duos tacuit Scriptura, vel Noe, cum genuit eum, quingentorum et duorum, vel duo deerant ad sexcentos cum inundavit diluvium: vel ita legatur littera. Sem centum annorum erat post diluvium, et erat biennio post diluvium, quando genuit Arphaxad. Josephus autem dicit, Sem filius Arphaxad natus est, post annos duodecim facti diluvii, quod forte vitium scriptoris est. Arphaxad genuit Salem, cui in Lucasubditur Cainam secundum Septuaginta, qui condidit Salem, qui Heber a quo Hebraei dicti sunt, secundum Josephum. Tamen Augustinus dicit: Merito quaeritur utrum ab Heber dicti sunt Hebraei, vel ab Abraham quasi Abrahaei. Heber genuit Phaleg, et Jectan. Phaleg Hebraice divisio, eo quod in diebus ejus, pro divisione linguarum, divisae sunt gentes, et divisio terrarum facta, sed sub isto praecipue facta dicitur, quia in isto, et in filiis ejus remanente lingua antiqua, alii quasi ab eo divisi sunt. Phaleg genuit Reu, vel Regau, qui Sarug, qui Nachor, qui Thare. Thare cum esset septuaginta annorum genuit Abram, Nachor, et Aran, et est ordo praeposterus. Aran enim primogenitus, et Abram ultimus fuit, et forte non genuit eos cum esset hujus temporis, sed tunc coepit generare, et suis temporibus, eos genuit, scilicet per diversa tempora, ita quod jam centum viginti annorum erat cum genuit Abram, qui fuit ultimus. In Thare terminatur secunda aetas habens, secundum Septuaginta, mille septuaginta duos annos, secundum Methodium chiliadem, secundum Hebraicam veritatem annos mille ducentos nonaginta duos. Et tot annos dicit Josephus, usque ad nativitatem Thare, sed usque ad nativitatem Abrae extenditur haec aetas. Porro Aran genuit Lot, et Jescham, qui et Sarai, et Melcham, et mortuus est ante patrem suum in Hur Chaldaeorum. Et est nomen civitatis Hur, secundum Josephum, ubi et hactenus sepultura ejus ostenditur. Hebraei Hur ignem dicunt, inde fabulantur, quod Chaldaei in ignem, per quem trajiciebant parvulos projecerant Abram, et Aran, quia nolebant ignem adorare, et Aran ibi exspirante, Abram Dei auxilio est liberatus. Unde dicitur: Ego sum qui eduxi te de Hur Chaldaeorum. Thare ergo odio habens terram, propter luctum Aran, nec valens sustinere injurias quae fiebant ei, ut ignem coleret, statuit peregrinari, et dedit Nachor Melcham uxorem. Abrae vero Sarai, qui et Lot fratrem uxoris in filium adoptavit, quia Sarai sterilis erat.